Quid tibi sancta fides pater o memorande rependet
Quam tua collustrant scripta decora nimis?
Per te caesaribus vivendi norma beate
Praescripta est multis christicolisque bonis.
5
Plurima certe tuis debet veneranda libellis
Religio infractam quod facis esse fidem.
Haeretici exhorrent merito venerabile nomen.
Ambrosii, quorum malleus ipse fuit.
Nec potuere quidem verbum mutare maligni
10
Illius ex scriptis dogmatibusque viri.